CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 239035 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/239035.

Nodus 239035 in documento vicic-k-jess.xml


21. Te quoque delubro pariter, Iosippe, profectum Multa animo, quas signa notent caelestia taedas, Volventem; eximiam primae quod flore iuventae, Certantem aetheriis geniis virtute puellam, Aetatis tibi non modicae, cui totus egenis Par census, manuum labor; aeternique pudoris Constanti nuptam exhibeant; tandem omnia curae Divinae aptantem Cleophae domus hospita fratris Collegit, quem tunc cum prole et coniuge flammae Fonte haustae, Solymis pietas festiva tenebat. Ut consumpta dies, quid lux oritura laboris Latura est, plenus curarum lumina somno Oppressus positis stratis indormit Ioseph. Cui facile ut primum mentem vis alta soporis Invasit, variae venêre ad somnia formae.