CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 238709 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/238709.

Nodus 238709 in documento vicic-k-jess.xml


18. Fausta fuit viridi Noëtica fronde columba Vim pelagi cessare docens; felicior ista Terrigenis, quos iam sceleris commune vorârat Eluvium, siccae frondi coniuncta renatis Ad fidei robur foliis, meliore volatus Augurio, certam, quae se non altius effert Humanae pupilla spei, signante salutem. Aeternae o mentis lusus! Quae naufraga regna Emersura freto, ramum mordente columbâ Praemonuit; sic damnatam non impare stirpem Indicio novisse dedit, quod labe paterna Naufraga posteritas, domitis iucunda procellis, Ad placidas vitae secura rediret arenas.