CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 238263 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/238263.

Nodus 238263 in documento vicic-k-jess.xml


13. “Si tamen et vinclis te connubialibus esse Innexum Omnipotens vellet,” pater inquit Iacob, “Quid faceres?” Iosippus ait: “Divina voluntas Lex mihi suprema est: illi contraire repugnat Aequa boni ratio. Quod vellet Numen, id esset Regula virtutis! Vitii se mergit in umbra Quisquis ab hac summa morum deflectit amussi.” Cui pater: “Est Solymis Virgo (sanctamque sororem Esse genetricem laetor tantae indolis Annam) Consobrina tibi est. Plenis iam nubilis annis, Committenda viro. Nymphas bona sparsa per omnes Huic collecta nitent: species, pudor, unus avorum Nobiscum sanguis, probitas et gratia; demum Virtutis verae simulacrum: tanta stupentes Prodigia, eximios templi deposcere mystas De thalami eventu caeli responsa coëgit. Auditum: dandam esse viro, cui sanguine Iudae Sit genitor sacroque simul cui limine stanti, Allatus manibus siccus – mirabile! – stipes Exeat in florem et fronti Babylonius ales Insideat. Iosippe, puto dabis; ista iubentis Connubium signa esse Dei!” “Nihil ambigo,” profert Iosippus. Cui mox genitor: “Tibi templa petenti, Quo cupio Iosippe migres, si talibus aether Occurrat signis teque hoc sponsum omine dicet, Connubium tantae poteris non velle puellae?” Iosippus contra: “De me quod talia speres, O genitor, frustra est: ostendent astra maritum Nymphae illi virtute parem. Nil praeter avitum Stemma mihi videor non impar, caetera longe A tanta virtute absum. Dilecte quiesce Quaeso, pater, nec nostra ultra connubia tenta.”