CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 237949 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/237949.

Nodus 237949 in documento vicic-k-jess.xml


11. Ista Mathanides genitor, meliora reponit Iosippus: “Si nos mentis ratione velimus, Non vulgi rumore loqui, probiore movetur Consilio, cui vita thori socialis honestas Recta quidem, fundens sobolem, quae Numinis aequa Religione calens sacros prolatet honores. Pace tua tamen, o genitor, cumulantia prolem Connubia innupto fraus est praeferre pudori. Religio si grata Deo, gratamque fatebor, Suscepta quae prole venit meritumque parentes Natorum pro laude manet; tamen arbitror huius Vile voluntatis munus quod propria suasit Commoditas et segne Dei studiosa voluptas. Dent alii sobolem: si me pro prole dicabo Quod vitium est? Laus est patribus divisa iugali Foedere, per sobolem dare servitura Tonanti Viscera; forsan erit distracto in pignora patre Vilior integritas? Divisi in semina floris Nec pretium est, nec suavis odor: pecus integra sacras Ducitur ingratum numquam libamen ad aras. Nec sterilis thalamus, casti neque nescia lecti Virginitas probro esse potest: quod maxima vulgi Pars sequitur, rationis inops plerumque tuetur Credulitas. Superat probrum mortale pudoris Immortalis honos et recti gloria facti. Si mystam opponis, mystae mandantis ab ara Cognatum migrare tuum non arguo Zelum; Qui sacer est, nullus reus est me iudice mystes. Nec tamen ignoro, Nemesis quod Numinis aequa Non ferit hunc qui labe caret; sine crimine nulli Dedecus accedit; male quod morata voluntas Non regit et ratio quos vera redarguit actus, Probri materiam cumulant poenasque lacessunt. Nec moror, adversus vulgi quod praedicat error Virtuti satis est, unus si accesserit illi Laudator Deus: et renuens contenta vel uno Esse Deo, propria virtus se cuspide mactat. Sat mihi servati si corporis innuba virtus Numinis accedat placito, quod respicit unum Quaecumque esse animi nostri vult optima virtus. Dicitur Helciadae vati quod culta fuisset Virginitas, data signorum miranda potestas Et portentoso Memphim dare vota sepulchro. Thesbites etiam rutilis superare quadrigis Sidera, et ignivomos nivei candore pudoris Astra supergressos fertur meruisse iugales. Nonne etiam noster Iudae qui vota fatigat Promissus princeps, pariturae matris honore Virgineo, puros hausturus ab ubere rores Fertur et integris fixurus labra papillis? Matre illibati si de candoris amante Divinus nobis caelo promittitur Heros, Cui placet intacto nasci de ventre, pudorem Virgineum casto thalami non praeferet igni? Quis novit si forte meus placiturus eidem Candor, ab aeterno quod currere dicitur aevo, Acceleret festinus iter veniatque cupitus Spe citius, solvens vinctum Israëla Redemptor? Mi pater, humani nec virginitate timendus Defectus generis: nulla est, quae clauditur auro, Gemma gravis pretii, quae non, collata pudori Virgineo, levis est. Nostrae caeleste refulgens Naturae, par sideribus, sed vitrea honestas, Gaza ingens fragilisque simul, sine Numine nostris Corporibus servari impos. Quis posse putabit Tam rara genus humanum virtute perire? Addo, quod eventu tali, quia caelibe vita Praestaret thalamus, ne hominum natura ruinae Proxima supremo molem telluris agone Desereret, praeceptum esset, quod habebat Adamus, Connubii augendaeque novae per foedera prolis. Me vero donec talis iactura timeri Debeat, innuptum genitor dilecte relinque.”