CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 237801 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/237801.

Nodus 237801 in documento vicic-k-jess.xml


10. Saepe istum genitor mittendae in saecula prolis Admonuit multaeque illo caluere puellae, Multae illum matres generum nymphaeque tribulem Optavere virum; sed nec flexere puellae, Nec movit pater indubium viridante pudoris Extremum vitae flatum signare smaragdo. Saepe pater dixit: “Vita cur caelibe nostrum Stemma premis? Viridem perdis quid inane iuventam, Connubii spernisque fidem prolemque daturam Reiicis aeterno laudes et vota Tonanti? Anne vides nostros sanctosque, vetusta secutos Legum scita patres, casto eduxisse cubili Progeniem, quorum celebris per publica Iudae Ora volat virtus? Fideique illustrior illa Numen adorabat pietas votisque faventem Implorare Deum parvos docuere nepotes. Quod probrum est homini, virtus nequit esse probatae Mater honestatis veraeque puerpera laudis. At nescis, veniet sterili quae poena marito? Vidi ego, sed dolui vidisse; ah! cetera sanctus Et multis virtute prior, non visa iugalis Incrementa thori, probro non simplice maerens Sustinuit Ioachim, templo quem mysta repulsum Ex ara cui dona dabat, vel solius ergo Improlis thalami, longum lugere subegit. Hoc tamen est citra culpam: qui cetera felix Coniuge, si thalamum demas: exinde beatus Et thalamo sobolisque datae laetissimus ortu, De qua mira canunt. An non maiore notandus Opprobrio, Iosippe, venis, dum prolis habendae Nec tibi vota calent, castos ubi spernis amores. Crede, nec est virtus, quae non imitabile cunctis Transit in exemplum; quae si transiret in omnes, Laus foret humano virtutem crescere damno. Finge alios animi eiusdem votique tenaces Eiusdem, quo virginitas communibus orbis Moribus accedat: modico post tempore splendor Humani generis nullo nascente peribit. Forte putas, Iosippe, Deo concepta placere Quae perdunt homines vota? At magis illa Tonanti Vota probanda reor, dominam quae totius auget Orbis naturam. Ingenito si lumine mentis Uteris humanae, ratione resistere nulla His poteris, quae connubii de lege ferebam. Adde, quod adversa domuique mihique tibique Virginitate noces, prolis quëis gaudia sanctae Subtrahis acceptamque nurum blandosque nepotes.”