CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 237315 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/237315.

Nodus 237315 in documento vicic-k-jess.xml


5. Hunc autem thorax gemmis decoratus ad usum Pontificalis erat. Dubias cum discere rerum Urgeret fortuna vices peterentque precantes Re super ancipiti divina oracula mystae, Sacro indutus ephod capiebat verba minister Vel monitu interno, vel voce loquentis ad aures Numinis, eventus non infitiante futuros. Tale super Maria, quid responsura docerent Pallia, proni orant mystae, primusque sacerdos Insuper apposita capiti, quae candida solum Bissus erat, cidari, nisi fronte quod aurea fulsit Lamina et in medio scriptum Tetragrammaton auro. Consurgit cum veste orbem referente solumque Incessu graviore premit sumitque Sabaeas Thuris opes, fumante Deum culturus acerra. Arsit ut incensum, puros ascendere fumos Certantes cum luce videt nubisque serenae In morem vacuâ sese vapor extulit aurâ. Creditur hinc suaves placatum Numen odores Excipere et placido vultu data dona tueri. Atria ter circum, ter circum altare, ter imi Circa adyti velum laxavit aromata mystes, Cum solitum superaret ephod onychesque nitorem, Fausta locuturi signum fecere Tonantis. Cumque caput proni cuperent sermone doceri Numinis, effatis aperit se talibus aether: “Conveniat Iudae soboles, innupta iuventus Amplaque odorato stans occupet atria templo; Unicuique suus sicco sit cortice stipes. Inclita cum Iudae fuerit collecta propago, Altius exactum cunctis sit vertice lignum: Cui humore carens baculus mox flore virescet, Atque Semiramius cui fronte quieverit ales, Hunc ego dilectae nymphae designo maritum.”