CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 236940 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/236940.

Nodus 236940 in documento vicic-k-jess.xml


42. Sed tibi sanctarum ter maxima Matronarum, Si modo Pieria tumulum signare Camena Est animus, modicae munus ne despice venae. Hic iacet Anna, parem ventris cui germine matrem Nulla tegit tellus: animo complexa quod omnes Isaciae tenuere nurus fecundaque fructu, Cui similem salvo solius pignore Natae, Nullae aliae meruere nurus. Hac clauditur urna Femineus cinis, in cinerem dare digna reversos Quae fuit, invicti mole et virtute Nepotis, Terrigenas claris caelo fulgere pyropis. Seu fuit huic regum, aut Levitica stirpis origo, Posteritas divina fuit. Cum coniuge vixit Si sterilis donec proles excelsa veniret, Hoc voluit natura pati: consultiùs unum Admisit, sed sola dabat quam gratia partum. Septenis1034 septenis : septennis post fata sinum felicis Abrami Incoluit lustris: meruit festiva Nepotis Ad superos post signa rapi caeloque beari Mater prole minor. Scandit prior aethera mater Caelum ascensurae prodiret ut obvia Natae, Matrem ubi sublimem proles sublimior ornat. Haec quicumque legis si vis tibi cernere Natam Propitiam, Matrem supplex orator adora.