CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 236800 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/236800.

Nodus 236800 in documento vicic-k-jess.xml


39. Quëis autem viduis praecessit funera lustris Anna quod aut pietas aut quod dictabat honoris Divini studium, primis absolvere curis Fervebat: multam votis producere noctem Et precibus praeire diem, stipe pectus egenis Pandere propitium manibusque afferre levamen. Hic Annae labor, haec pietas: ieiunia castâ Continuata Domo sanctaeque indemnia legis Iussa. Probatarum988 probatarum : probatorum nuruum vestigia, qualis Iudith, Achaemeniis qualis vel fascibus Esther, Qualis fuit Sarai, totum fuit Anna; sed una Et merito, atque uteri fructu prior omnibus Anna.