CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 236417 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/236417.

Nodus 236417 in documento vicic-k-jess.xml


34. Ut vero thalami Mariam vox attigit, haesit Anxia Virgo, suum constans servare pudorem Et voti memor ingenti se pectore munit Seque animo taedis obnixa iugalibus armat. Sed quid agat mystisque thorum suadentibus illa Quid referat, concepti anceps obstacula voti Prodere? Suspensae menti dum affulgeat aequa Responsi ratio, responsum examinat omne. Illa sed afflatâ caelo data lumina mente Excipiens, inter prospecta pericula Numen Consultura sacro statuit depromere templo. Ancipites animos voti monitura Tonantem Aligeris aperit primum demissa ministris Pectus et arcanum quali ratione, requirit, Adversis thalamis possit contendere votum. Aliger huic contra: “Nihil est quod corde vacilles Grata Deo Virgo! Taedas votumque tuentem Astra viam invenient: tu tantum supplice templum Ore pete et sacra signante doceberis Arcâ Quid facias.” Paret Virgo, stellataque caelo Cum medium nox torquet iter, sacraria cunctis Interdicta subit, solito caelestis ephebi Obsequio, taedam manibus lucemque ferentis.