CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 236307 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/236307.

Nodus 236307 in documento vicic-k-jess.xml


32. Exequitur mandata cohors festina piorum Aligerûm, dum surgentem qua parte diurnam Aethra rapit lucem, molem aptat, iaspide iustam Componente basim. Stantis pretiosa columnae Materies ignota mihi est: non illa Carysto, Non excissa Paro fatalisque excedere cunctas Quasve Tyrus niveas secat aut Sydonia rupes, Idaeusque chalybs: hic dat ruitura trophaeis Marmora. Quae caelo semper statura paratur, Non fragilis laus est: quae aevo nequit esse superstes, Vilescit superis ruituri gloria saxi. Mole dein summa, sed mole venustius ipsa Conspicuum diadema stetit bis nobile seno Stellarum numero. Lumen quod habentibus ingens Numinis e gaza sumptis fulgere lapillis, Dotis inaequales longe stupuere Cherubi. Tale fuit primum Mariae quod iussit honori Stare Deus vota pro Virginitate trophaeum.