CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 235965 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/235965.

Nodus 235965 in documento vicic-k-jess.xml


29. Talia dicenti, consuetus adesse, puellam Aliger accessit. Sua grata fuisse Tonanti Vota refert, cuius prohibet tamen aequa voluntas, Ne ferro confecta cadat. Sic ille locutus: “Grata fuit Patri aetherio tua pectore fixa Virginitas; cuius meritum plus grande probari Si cupias, placituro istum, thalami impote voto Perpetuum servare prior promitte nitorem. Ire per adversos casus saevasque dolorum Quod voveas tolerare neces, non vana cupido est: Poenarum immunem temet non esse futuram Indubita sed morte procul. Te funeris expers Poena manet, sine morte chalybs: quae verus amator Numinis extremâ vitae discrimina luctâ Sustinet, inferiora tuo dabit esse dolori Disponit qui cuncta Deus: sine sanguine maior Omnibus his veniet, sed non sine vulnere palma.” His Virgo Aligeri monitis demissa reponit: “En humilem ancillam! Quidquid divina voluntas Immittet, non maesta feram: quin alme minister Numinis hoc opto, veniat mihi durior ensis Qui pectus, qui membra secet: passura sereno Mille neces vultu, poenas mea gaudia dicam. Laeta etiam stabili pro virginitate tuenda Audivi placitura Deo me vota daturam. Iam dudum mens fixa mihi est, ut tempore nullo (Opprobrium quod nostra putat Iudaea) viriles Ducar in amplexus, sanctorum exempla sequente Proposito: sic Thesbites, quem flamma iugalis Commendat neglecta thori similique praeivit Virtute Helciades, quorum vestigia pressi. Sed quod perpetuum voto firmare nitorem Me doceas, ignota licet foret hactenus altae Semita virtutis, mentem festina parabo.” Nilque morata, statim genibus minor ardua dixit Sic vota: “O cunctarum opifex fortissime rerum, Summe Pater, cuius placitum non falsa meorum Regula votorum est. Arsit concepta pudoris Virginei si flamma mihi, variare sed illam Libertas potuit; tua nunc arcana voluntas Affulsit, quam tota sequor, tibi gratius esse Virgineum pressâ quoque libertate nitorem, Perpetuo, stabili et mansuro in funera voto Si supplex ancilla feram. Nihil ecce moratur Se meus offerri fixus constante deinceps Arbitrio candor, quem nunc promitto, meique Corporis aeternum niveum tibi spondeo florem.”