CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 235805 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/235805.

Nodus 235805 in documento vicic-k-jess.xml


28. Augusta siquidem templi dum sede moratur Virgo piaeque animi numerant maiora caloris Incrementa faces, mentem versare per omne Suevit opus, durumque magis disquirere sollers Obsequium quo Numen amet, quaecumque laborum Ardua dilecti nutu subitura Tonantis. “Ut quid ego his tectis”, animo sic saepe locuta, “Numinis ad cultum positis ignava quiesco? Ut quid ego has sedes, Solymae delubra potentis, Desidiosa tero, si me neglecta paventem Torquet religio? Me germen inutile templi Quisque videt, dignumque oculis nihil una supremae Maiestatis ago. Quando tot munera danti Incipiam praebere Deo totumque dicare Id modicum, quod sum? Si sum tamen unius umbra, Vel potius sum caeca rei, vel quod minus umbra Me nihil esse reor: quidquid sum, dicere fas est Esse quid exiguum et punctum minus omnibus unum. Et tamen hoc punctum, cinerem hunc praestantibus ornat Muneribus Numen: quantum est quod deneget illa Se mihi nesciri bonitas nostrisque vocatus Pectoribus placatus adest, cui limite nullo Stat pietas. Nullus recti, nullusque potentis Terminus est dextrae, nullum sapientia finem, Nullum vita timet, rerum est fontalis origo. Quod sibi collibeat nostris immensa Tonantis Maiestas votis, nostra quod laude serenos Explicet obtutus, quae lux venit inde misellis Mentibus, ut maestas tanta pietate repellat Quae nimis officerent animis mortalibus umbras. Quid faciam? Quid munifico pusilla rependam Authori? Saevis equidem mihi membra cremari Ignibus optarem, diris mihi viscera velli Tormentis cuperem, proprio me sanguine sectis Destitui venis fusoque incendia toto Quo caleo, pariter vellem sopire cruore. Accedat tantum qui Numinis igne tyrannus Postulet orbari Mariam, qui Numinis hostem Esse velit, cui sanctarum custodia legum Sit gravis, Antiocho peior. Deus! O Deus, isto Munere si dignam reddas, en corporis artus Exiguos! neque enim fato meliore beari Posse reor, quam flamma meo, vel dura tyranni Me litet Authori cuspis collumque cruenti Carnificis patriâ feriat pro lege securis. O decus Isacidum fratres, Machabaea propago! O asperse caput canis Eleazare, digno Funere felices animae, quëis causa cadendi Numen erat! Veniet tempus, cum castus amator Sanguinis occisusque suis consortibus Agnus Victrices referet tali pro sanguine palmas.”