CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 235605 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/235605.

Nodus 235605 in documento vicic-k-jess.xml


26. Cena levis post fila vocat, sed coepta calenti Et completa prece: aethereae de nube coquinae Virgineae venere dapes, quas cura ministri Aligeri, poscente hora, praeferre solebat. An dubitare placet? Sed si mens haesitet anceps, Sic flectam pendentem animum dubiumque docebo. Aligeros vitalem homini dare promptior escam Ardor habet, quam Thesbitis, famis impote rostro Paulinusque corax caleat deferre paratam Nescio ubi Cererem; primo deserta colenti Niligenae tamen iste tulit Cerealia fidus Fragmina, cura oris proprii quoque deside corvus, Par Carmeleum simili dape pascere Vatem. Si castigatum missam consumere caelo Sanctorum annonam Phoebeius attulit ales, Segnius aethereos rear id fecisse ministros, Summa Dei praesto voluit quos esse potestas Non solitis quëis digna nurus Solymeia curis? Haud etenim Eliae Phariamve colentis eremum Tantus erat patris, pectus qui accenderat, ardor Numinis, ut Mariae sacras ructantia flammas Aequaret corda, Aligerum transgressa calorem. His igitur ne cura cibi potiore Tonantis Abstraheret cultu, certa si prospicit aether Annonâ; ratione venit maiore putandum, Occupet astrorum ne se regina parandis Virgo cibis purosque animis spirantibus ignes Vilia terrestres pariant ne taedia mensae, Aligeros tantae cenas aptasse puellae. Non curata suis si prandia mittere vernis Numen amat, curâ quanto est ea dignior istâ Cui natura suos, proprios cui gratia fasces Credit et ut solium regale Tonantis adorat. Lustra fuere octo desertae habitator arenae E caelo demissa manu quëis deside Iuda Prandia collegit, ne deficiente periret Annona populus, quorum haec ventura latebat In lumbis Virgo. Fortasse negavit eidem Caeli epulas Numen, tantae si Virginis aestu Saepius ingratas pavit dape caelite turbas? Sic duo lustra super, caelesti vivere digna Virgo penu tetigit maturos nubilis annos.