CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 235084 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/235084.

Nodus 235084 in documento vicic-k-jess.xml


21. Huic licet aetherei vis tanta fuisset amoris, Non tamen ista fuit sterilis fax: ultra calere Sollicita optabat, semper crescentibus uri Ignibus, extremos donec resolutus abiret In cineres augeri impar, dare corpora leto Non impar, uniri astris cupidissimus ardor. Nec contenta suas vibrare in sidera Virgo Sola faces, Italo similis flagrare Vesevo Vicinos late campos et rura cremanti, His hominum genus omne petit succumbere flammis. Concipiebat enim – vasti quoque pectoris, annos Non egressa rudes Virgo – quae copia summi, Quae moles immensa boni, sine litore quantum Nectaris aeterni pelagus socordia mentis Expetat humanae labra, invitetque calentem Terrigenûm replere gulam, quorum improba vexat Ora sitis, putentis aquae devincta paludi. Ac veluti qui solem audax Iovis armiger ales Respicit, ardenti non claudens lumina Phoebo, Immotâ tanti sidus spectare decoris Laetatur pupillae acie, poscitque pusillas Illi etiam volucres frontem committere lucis Oceano, cupidus parvos sua gaudia fetus Discere et immani vultus aptare sereno – Talis divinae lucis perpendere molem Terrigenas cupiit Virgo, bonitatis abysso Aeternae immergi, quos ad purissima mentis Gaudia divinum pectus pietasque vocabat.