CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 234813 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/234813.

Nodus 234813 in documento vicic-k-jess.xml


17. Talia dicebat Virgo, cui divinorum Conscia fatorum quamvis cortina pateret, Seque etiam tantam caelestis diphtera matrem Diceret, illa tamen posset si ancilla probari, Grande sibi, licet inferior foret omnibus una, Censuit esse decus. Crebroque in vota profuso Pectore dicebat: “Quaecumque electa cupiti Messiae Genetrix, Virgo fecunda veniret, Certarem obsequiis cuperemque impendere totas Ad Dominae matrisque huius compendia curas.” Haec ita promebat, non quod divina tulisset Ambiguâ decreta fide, quëis docta tenebat Maternum secura decus, sed prodidit istis Pectoris ardorem votis, animosa mereri Servitiis, quamcumque daret fors ista parentem.