CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 234588 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/234588.

Nodus 234588 in documento vicic-k-jess.xml


14. Iessaeae vero, postquam Solymaea beavit Ingressu Delubra, fuit mos iste puellae Continuus: modicum post pensa diurna soporem Naturae intuitu teneros mittebat in artus. Nec tamen (angelici terreno in corpore pollens Libertate animi) somno detenta premebat Internum lumen: nec erat par pectoris ille Membrorumque sopor, flammis cui iugibus ardens Nulla reposcebat somni intervalla voluntas. At medio adversis cum sol radiaret Olympo Antaecis paribusque umbris distantia summam Formabant Solymae lucis confinia noctem, Adveniens caelo iucundus adesse solebat Aliger, ut Mariam suetis pro more praeiret Obsequiis, subiturae imum penetrale puellae Et comes et lumen; fortisque recludere sacras Arcani valvas adyti, quas simplice primus Cuiusvis anni introitu reserabat et idem Tergemino egrediens firmaverat aere sacerdos. Hae subito impulsu tacito patuere reclusae Aligero veniente fores Mariamque Cherubi Excepere hilares, quorum plaudentibus alis, Admissa est proprio nova Numinis Arca sacello. Illa velut summos cum Luna recolligit ignes, Stellarum incedens vultu radiante per axem, Extenuansque umbras, fratris quas proximus auxit Occubitus, templi claro fulgore micantis Intrat in auratos postes legisque repertas Incipit illato Virgo splendore figuras Perdere mansuroque umbras tenuare nitore.