CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 234364 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/234364.

Nodus 234364 in documento vicic-k-jess.xml


12. Crebrius an vester, somnoque immunis ab omni, Aligeri, num fervet amor, Mariamque soporis Desidie mentis fax interrupta resolvit? Non ita caelestes, residis quëis libera somni Est pietas, censete animae, nec regia Virgo, Quando soporiferae concedit lumina nocti, Mente cubat, cordisque suus non sustinet ardor Otia, nocturnae vigilantior ore Dianae. Invadit cum membra sopor, se limite claudit Corporeo, vetitus proprios excedere fines, Exemptumque animae timidus sopire vigorem. Debuit hoc etiam Mariam secernere damno Reginae supremus honor, ne segnior esset Mentibus aethereis, quëis nullo tempore fervens Vis animi sacri studium intermittit amoris. Talis erat, sed maior erat, cui gratia maior, Fax Mariae, quae tantae animae concessa sub ipso Corporis accessu, merito quoque iure stupendos Ipsis Caelitibus semper crescebat in aestus. Reddidit hoc Virgo Delubrum augustius auro, Quam classis quod Eoa tulit, populata superbas Auri gemmarumque plagas: illustrius omni Virgineis facibus Solyme resplenduit astro.