CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 234148 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/234148.

Nodus 234148 in documento vicic-k-jess.xml


8. Mens proprium sciens puro demissa colore Apparere nihil, fuerat fidissima tantae Servatrix gazae: paris est nec luminis Argus, Mens humilis quantum vigilat sibi. Vana latentes Lux perdit dum prodit opes: caelestis avarum Et timidum spoliari animum decet esse favoris. Regia quod novit Virgo, quae mentis et ipsum Naturam superans penetrabat acumine verum. Maturante magis, sapiens aetate puellam Mirabatur anus, quod nullus in actibus error, Nulla animi levitas, puris nil labis inesset Moribus, aeternum natura imitante nitorem.