CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 233763 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/233763.

Nodus 233763 in documento vicic-k-jess.xml


4. Talibus ut primum cessit perfuncta iugalis Officiis virtus, thalamis optata secundis Anna fuit, quae tergemini florente iuventa Septenni censuque procos urebat amantes. Ast illa: “Extinctas nuper mihi coniuge rapto, Anne novus tentabit hymen accendere taedas? Explevi thalamum primique puerpera lecti Possedi germen: repuli legale marito Coniugii fecunda probrum, signatque parentem Parva nec absimilis soboles. Nec degener ultra Nupta Cupidineos, aliis obnoxia flammis, Ducar in amplexus: tutando primus honori Conveniebat hymen; aliae quas tristis adurit Flamma faces, nequeunt sanctum laudare pudorem. Iam satis est, uteri casta quod laude, Tonanti Non fuit ingratus sanguis meus: editus infans Numinis ad cultum nostri laus seminis ampla est.”