CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 232484 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/232484.

Nodus 232484 in documento vicic-k-jess.xml


25. Interea Simon noctem hanc dum pectore versat, Herodis generi natalem accedere cenam Constituit conviva socer, cui ille locutus Multa super regni curis, super indole multa Natorum, Augusti quos munere Roma futuros Dixit Idumaeos patris post funera reges. Multa super prolis reditu, Romaque petenda Disseruit. Pariter Simon huic multa reponit Et grato sermone tenet. Sua somnia tandem Pandit et Herodem regni sceptrique paventem Exterret fatis. Qui dum componit obortos Corde metus, capit ista socer responsa Sacerdos: “Novi equidem Simon, nec te nescire putabo, Quam somni sit vana fides. Concepta sub umbris Nil lucis figmenta ferunt: coëuntia casu, Nocturno occurrunt rerum simulacra sopore. Fortuitus formarum error quid dicere veri, Aut casus quae fata potest protendere? Mendax Nos ubi collecta percellit imagine Morpheus, Fallere vult: quivis vero se decipit ipsum Mendaci dum credit. Habet tamen umbra quod almae Filia sit lucis, matrisque a lumine verum Saepe trahit: memini siquidem complura futuro Praelusisse suis figmentis somnia fato. Medicus Astyages somni inter ludicra visae Ex utero gnatae crescentis imagine vitis, Cuius in immensum protensi palmitis umbra Totus erat oriens, Cyro accessura nepoti Imperia agnovit. Vitio nil fata morante Obsistentis avi: cuius quoque somnia, nostrae Vera fuisse docent fractae Babylone catenae. Claraque Iosephi nox est, cui supplice spica Crevit honor dum distractum pro merce, secundum Effecit Phariis livor fraternus Osirim. Quod modo subiciam temet fortasse latebit Antistes, sed ego, cum me sata Marte teneret Roma potens, quando Augusti mihi munere venit Iudaeae regalis apex, audita notavi, Hospitii nostri clarus quae laude ferebat Pollio tum consul: sceptri nocturna Latini Augusto simulacra fidem fecisse, parentem Ventre gravem obiectâ de prole docentia formâ. Illa puerperio decimam cum proxima Lunam Tangeret, aethereis iungi sua viscera stellis Vidit et immensas aethrae diffusa per auras, Et Caelum terramque sua comprendere mole: Sopitoque patri (fuit hic Octavius) uxor Visa fuit rutilo (vide habent an somnia pondus) Surgente ex utero splendere puerpera Phoebo, Quo nunc sole calet mundi totius horizon. Imperiique orbis vatem tunc somnus agebat, Iudaeae fortasse novum sperare Monarcham Ostenso Titane docent omniscia rerum Fata? Sed ede rogo Mystes venerande, puellae Quis pater est, quod stemma viri, quae patria?” Simon Reddidit: “Aprici quae fixa est culmine montis Nazareth, optat ubi fuso torrente rigari Terra Zabulonis, Natae huius origine gaudet, Cui Ioachimus genitor, quem sanguine cretum Hebraeo, primos dat fama propagine reges Tangere Iesseos, ipsumque ad stemma vocare Ingentem Davida volunt. Sed regibus impar Est census: tamen hoc tantis prostrata ruinis Spirat adhuc Iessaea Domus. Nec mitis egentem Esse Ioachimum voluit fortuna: paternis, Unde inopes etiam servat, sibi sufficit agris. Hoc scio, saepe solent altos subvertere fasces Fortunae sortisque vices, non commovet ulla Isacidas Fortuna tamen, nisi caelite signo Admoniti pandant quae sunt ventura Prophetae. Si sacer ignota de Nazareth hactenus omnis Subticuit Vates, quid eam proferre recentis Famae posse putas? Non provenit inde quod altas Afficiat mentes.” “Nil me movet iste,” reponit Herodes, “somnus. Sed quod mihi saepe vetustis Auditum est extare libris, tibi dicere, Simon, Non opus est. Novisti etenim, paritura potentem Nostra quod Iudaea Ducem, quem totius orbis Expectat solium: fasces premet ille superbos, Ut paleas quas aura rotat, diademata regum Subiciet, solusque uno dominabitur ostro.” “Rex, ut ais,” retulit Simon, “haec fama vagatur, Nostraque nec tanti, fateor, Iudaea tepescit Religione ducis. Sed tunc, mihi credito, Princeps Is veniet mundique unus sublime capesset Imperium, scelerum plenis cum strata tyrannis Cervicem natura dabit ratioque petita Ad iugulum, fido sua defensore tueri Iura impos taetra condet caligine mundum. Cum leges fasque omne ruet cedetque trementem Nequitiae ad spolium fugiens Astraea bilancem, Tunc veniet primi reparator idoneus aevi.” Contra ait Ascalides: “Credo felicia victrix Nequities iam signa movet vitiumque faventes Excipit Aeolidas sceleratis puppibus auras. Nulla aequi pactique fides: durosque reliquit Terrigenas virtutis amor. Quid nequius hoste Auditum est nostro, fallax cui Parthia favit, Antigono? Quamvis demum mea perfidus arma Sensit; cui etiam victis ex regibus uni Postea Romanae collo rubuere secures. Insidias fraudesque illas quis dicet, iniquae Mollitur quos mentis Arabs? Pro pace petenda Transmissos Aretas nuper crudele peremit Legatos: ubi lex prohibens offendere sanctum Legati nomen? Sed nil moror extera regum Crimina et infidae gentis probra. Proximus ardet Perfidia sanguis, sese domestica stirpis Extulit impietas, quae ceu saeviret in hostem, Saevit in affinem. Quas me quoque saepe cruento – O fatum crudele! – faces restinguere ferro Impulit et vitam agnata cervice pacisci!” His dictis, memor interitus caedisque suorum, Callidus ingemuit princeps, cui mente solebat Hircani cruor ingratumque haerere peremptae Funus Alexandriae, alterius quoque coniugis insons Umbra aliaeque animae voluit quas una tyranni Ira fuisse reas; fuerantque immitia saevae, Quam ferus Ephratae exhibuit, praeludia scenae. Dirum iterum mulcere ducem non degener infit Turpis adulator Simon: “Extare scelestos Quos ratio virtusque fugit non ambiguo, princeps; Nec tamen imperio virtus caret. Ille domator Perfidiae, facile accepturis vincla tyrannis Imperat Augustus; timet hunc quicumque Latina Non patitur virtute regi: sua frena momordit Orbis et Augusto ratio se Caesare munit. Si vero minus, Herodes, tibi provida rerum Imperium fortuna dedit, non impare, princeps, Flagitium virtute premis: par omnibus ultor Caesar et Herodes superest, nec poscit iniqua Alterius mucrone fides feritasque domari. Invicto salva est istorum robore virtus; Quo gemino veluti rectum se cardine volvit.” His una expensis Mystam socerumque tyrannus Amplexus, proprias gratus dimittit in aedes.