CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 232363 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/232363.

Nodus 232363 in documento vicic-k-jess.xml


24. Ipse etiam tenerae praesul miracula prolis Obstupuit Simon; qui dum ludibria lapsae Componit noctis, somnique ostenta revolvit, Miratur magis. Autumni diuturnior atros Noctis, in Auroram promoverat umbra iugales, Cum placidi Simon detentus imagine somni, Virgineam vidit speciem: formataque nocte, Non mage quam trimam referebant ora puellam. Ignota effigies mystae: cui lumine grandi Mox circumfusae, illibato surgere solem Ventre videt, terrasque suo splendore repleri. Depulso evigilat somno, nocturnaque librat Ludibria; extremae Praesul sed omnia noctis Ludibrium vix esse putat: stupet ille, nec una Perplexa ostenti variat praesagia mente. Aethra novos Phoebi cum mane recolligit ignes, Supremumque vocant templi stata munia Mystam, Impiger augustam Simon procedit ad aedem, Ut repleat sacras solitis suffitibus aras. Inde per auratos visit domicilia postes, Debilior quae sexus habet, monitusque docetur: Sancta Ioachimi quam ducat in atria Natam, Expectare suum, iuncto cum sanguine, culmen. Venit ut adversus graduumque in vertice sistens, Virginis explorat vultus. Advertit eandem Esse, puellari quam nox postrema figurâ Ostendit faciem, qua se lusisse putabat Umbrarum vacuis fallentem Morphea formis. Attonitus mystes, tum quid sibi visio somni Ludicra promittat, quid lux, quae trima puellae Membra superfuso radiorum ornaverat auro. Tum quae progrediens utero daret omnia Phoebus, Clara tenebroso diffundens lumina mundo, Serius expendit: quos menti oblata recondunt Aut docent veros noctis ludibria sensus Dinumerat, lumenque suis exquirit ab umbris. Ast immissa animo penetrare insomnia frustra Molitus, fatis istum committit honorem.