CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 232296 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/232296.

Nodus 232296 in documento vicic-k-jess.xml


23. Illius cognata domus maestique tribules Postremos Mariae cuperent ubi cernere vultus Supremumque audire vale; nec lumina retro Flectere, nec dulces versa aspexisse parentes Visa fuit, superae signans molimina flammae. Et magis aethereo caluit pusilla Tonante Virgo, foret propriae quam vimine clausa volucris Libertatis amans: caveam cum deserit ista, Arbore vicina residens sua vimina saepe Respicit et blanda affatur mala tecta querela. Noluit ista suae Virgo memor esse parentis Consecrata Deo: timuit ne pectoris imum Divideret lumen. “Lucis non secta requirat Hunc acies,” inquit, “certo quae vulnere figit, Pupillae explorat radio dum simplice Numen. Una oculorum acie nostro succumbit amori Omnipotens: collecta uno pia spicula sentit Lumine. Nolo meos oculorum dividat orbes, Aut pater, aut genetrix; uni indivisa reservo Venturo in gremium pupillae spicula Nato.”