CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 231671 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/231671.

Nodus 231671 in documento vicic-k-jess.xml


16. Hunc Simonem igitur, fuerat cui tempore multo Nota Ioachimi virtus probitasque, requirit Ipse Ioachimus. Quem mox cognovit eundem Esse virum Simon, qualem ille minoribus olim Adiunctus mystis sacris opulenta ferentem Vidit dona aris: nam quos ducebat avitis Proventus fructusque agris Solymaea petentis Fana peregrini voluit templique piorum Esse ministrorum; largus quos ille quotannis, In sua servato vix lucra triente, fovebat. Hunc praesul postquam accepit sua poscere Simon Ora, iubet propriis dignum succedere tectis Admittique virum, praesens qui tabulis altum Affatur mystam: “Solymae sanctissime Flamen, Et templi summe Antistes, me pauca loquentem Te supplex audire precor: mihi filia nata est, Et thalami flos illa mei, quam cedere templi Obsequio mea vota iubent. Nam viximus una Anna et ego sine prole diu tulimusque iugalis Opprobrium commune thori, cui nulla tot annis Accessit soboles. Prolis sed luce carentes Numen honoravit taedas: lux unica maesti Connubii nata est, pro qua stant debita nostri Quod dedimus, templo ut famuletur filia, voti. Iamque ter assuetum Phaëton bissena per astra Consumavit iter, quartumque reversa priores Aetheris ad flammas Phoebi rota denotat aptam Aetatem soboli augusta Salomonis in aede Cui sacra maternis succedat cura papillis. Auspice te, Simon, fieri precor ista: puellam Praesul in augustos infer, sacrate, penates.” Huic contra Antistes: “Thalami te laetor, amice, Evasisse probrum: steriles pensavit Olympus Optata si prole annos, maiore seniles Laetitia afflavit rugas: quod filia voto Si templo promissa tuo, pietate rependis Quae donat pietate Deus: nec nostra reluctans Officia impendam ducendae in templa puellae.” Hic Ioachimus comi sermone reponens Pontifici grates, imae se postibus effert Flaminiae, propriaeque domus ad limina tendit.