CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 231338 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/231338.

Nodus 231338 in documento vicic-k-jess.xml


12. Inter Idumaeas, Latia quas cuspide miles Collegit Romanus opes, fuit arca micantis Illustris splendore auri, fuit aurea panum Mensa, fuit lampas septem fecunda lucernis Aurea craterumque argenti immanis et auri, Oppressam numquam numerus visurus Idumen. Sic Salomoniacos lusit fortuna labores, Cuius in externos transivit gaza triumphos. Pacificus tamen hoc a maiestate Latina Obtinuit princeps: quod Pax conflaverat olim Libertasque aurum, levius quo ferret ademptas Libertatis opes, Pacis gaudebat in aede, In gremio molis, libertatisque Latinae, Captivae spolium Solymae regale reponi. Vel fati vis ista fuit, migraret in Arcem Ut sobolis defuncta parens, ubi egena potentem Regnorum synagoga fidem populosque legentem Aspiceret natam: moriensque vetusta Sionis Umbra, suo clarum signaret funere solem, Ut Carmeleus decor ubertasque Saronis Et Libani in Latios transiret gloria colles. Grande decus defuncta tuis Iudaea paratur Exequiis; dignam tantus cinis occupat urnam: Caesaris Assyrio raperis tumulata triumpho. Funeris hanc pompam regum stipante senatu, Clauderis Ausonio, mater Synagoga, sepulchro: Cui Pacis templo illatae, quod fama ferebat Aeternum, bene lege novâ Romana precari Visa est maiestas: aeterna in pace quiescat.