CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 231078 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/231078.

Nodus 231078 in documento vicic-k-jess.xml


9. Pars tamen augusti non haec dignissima templi, Ista nec arcanis legalibus apta fuere Atria: claudebant aliae cernique vetabant Intimius conclave fores, ubi sanctius Arcae Servatae penetrale fuit, quam corniger olim Isacidûm iussis panxit caelestibus Heros. Eripiens adyti visum pandebat ab alto Obiectum portis, oculorum illustre renidens Illicio velum. Bysso huic intexta rubebat Purpura, connexo splendens hyacinthina cocco Tela, ferens varios quos finxerat ore Cherubos Ridentes multoque genas accenderat astro Ingenio pollens, nec parca laboris Arachne. Lilia, narcissos, Cypriae quoque sanguine plenos Tela dabat Veneris flores, ubi mira colorum Spectanti laetas referebat gratia formas. Carbasus haec illa est, Christi quam funere sectam Arcana virtute stupens aspexit Apella. Hâc occulta stetit pars illa sacerrima templi Interiusque adytum, nemo quo fingere gressum Tentasset, nec mysta quidem: fuit annuus uni Pontifici summo ingressus, quae solus adibat Intima praemisso thuris sacraria fumo. Augustale sacrum, celsus cui marmore secto Surgebat paries et marmor odora tegebat Cedrus et affixum cedros absconderat aurum. Lucebat penetrale auro, caeleste viretum Caelatura dabat. Surgebant aurea passim Lilia et insculptus pomi tulit aurea stipes Mala, quibus viridis mater si planta fuisset, Ficta negarentur; palmae volucresque Cherubi, Gemmarum figmenta, manus artisque fuere Luxuriantis opus : nactae laquearia flammae, Accensaeque auro reddebant Castora stellae.