CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 230888 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/230888.

Nodus 230888 in documento vicic-k-jess.xml


8. Ne damner dixisse nihil tantamque silendo Praeteriisse Domum, lauro meliore canentem Cingite, Pierides! Fuit hoc quadruplice templum Portarum numero, obiectas in quatuor orbis Respiciente plagas; sed quarum maior in Ortum Versa, peregrinis etiam speciosa patebat. Inde etiam externae sectae cultoribus ampla Non vetita, aprico praestabant atria saxo; Vestibuli cuius Tyriis asarota nitebant Marmoribus, varias quae multicolore lapillo Reddebant rerum formas; contra Euron et imbres Erectis circa xystis, Libanitide cedro Desuper in gyro stantes onerante columnas. Hoc vulgi commune forum; sese obvia templi Hinc sacra porta dabat, quae non subeunda profanis Gentibus, Hebraeos ducebat in atria mystas, Moseique libri populos; fueratque secundum Vestibulum, gradibus ter quinque, aliunde profectis Saxicolis licito sublimius atque superbis Porticibus cinctum, quorum laquearia cedro Pallida marmoreas pressere gravantia pilas. Vestibuli istius medio, caeloque patente Aenea surgebat constans flagrantibus ara Ignibus in tenues vertens holocausta favillas. Hic mare, vas ingens laticis, ter quatuor infra Suppositos pressit fusos ex aere iuvencos. Ista sacerdotum manuumque pedumque nitoris Unda, per occultos urbis transmissa canales, Cedronis bibulis absorbebatur arenis. Aequoris illius laevum paris aeris habebat Concha latus; fonsque iste fuit, quo vota Tonanti Non nisi lota pecus sacros transibat ad ignes. Proxima pandebat templi sancta atria porta Aurea, quae nulli non mystae adeunda patebat. Grande pavimenti planum procera tegebat Nodi ignara abies, sed quam non cernere fecit Aurea quae tecto radiabat lamina ligno. Arte laborati constructus pondere saxi Surgebat paries, cedros indutus ab omni Parte; labor solido rutilabat cedrinus auro. Tectum etiam augusti splendens fulgore metalli Eminuit, reliquo par respondere nitori. Hic auri pretiosa stetit septemplice lampas Lumine, quae totidem circumprotensa lucernis, Assidua noctes flamma lucere diesque Scintillare dabat, victor qua postea Romae Dicitur Assyrio Titus exultasse triumpho. Hic sacra compositis fumans suffitibus ara, Tota aurum, gratis replebat odoribus auras, Quos sibi componi Numen de thure Sabaeo Iusserat; egregii cui miscebantur odoris Galbana, cum myrrhae lacrymis onychaeque fragrantis Addita fumabat sacro pars purior igni. Hic etiam laticem numquam prohibente scatebat Dextrum fonte latus, cui aequoris aenea lymphas Debebant et labra suas, et habere perennes Inde sibi elegit luteris concha liquores. Haec miranda aulae facies, haec gloria solos Excipiens mystas, ubi non nisi flammeus auri Spectari potuit splendor, domus ista nec unquam Calcari potuit, nisi calcaretur et aurum.