CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 230753 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/230753.

Nodus 230753 in documento vicic-k-jess.xml


5. Si necdum cessas insulse requirere, vates: Dicite, Pontifices, in templo quid facit aurum? Te fatuum unius dicet sapientia regis, Te nequam alterius pietas, qui talia faris. Aurea sunt vestrae quae spumant pocula cenae, Aurea lanx fumat ventri factura saginam, Aurea sunt, sonipes brutus quae vincula gestat, Aurea pectoribus demissa monilia portat, Auro asper, fulvum mandit sub dentibus aurum, Aureus est, turpis quo stertit adultera, lectus, Largitori auri pietas non offeret aurum? Quas David bellator opes cumulavit, honori Numinis expendit, propriis quoque censibus auctas Heres pacificus, structo pietatis opumque Ingeniique simul moderantis cuncta trophaeo.