CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 229940 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/229940.

Nodus 229940 in documento vicic-k-jess.xml


41. Haec fatus Simeon videt alti a culmine tecti, Memnonias qua parte faces Phaëtontia templo Flamma infert, rutilis celerem descendere pennis Aligerum. Expavit Simeon turbatus ephebi Caelesti vultu; sed quem prior Angelus istis Solatur numeris: “Salve, grandaeve sacerdos! Quod Messiae almam te conspexisse parentem Laeteris, Simeon, gratus fuit iste Tonanti Laetitiae calor; at monitis maioribus imos Pande sinus, nam spe potiora annuntio missus Prodigia, emensus caeli convexa minister. Aetatis rugosa tuae licet area frontis Non sinat hunc sperare diem, quo visa cupitum Messiam pariet Virgo, tamen ecce Tonantis Te moneo imperio, Simeon: tua funera partu Posteriora isto, Iudae te cernere Regem, Et manibus gestare dabunt: tua bracchia tanti Susceptura iubar solis suprema monebunt Fata tuae extremum iaculum torquere senectae. Hac face funerei tibi praelucente sepulchri Laetior intrabis tenebras, et tristia patrum Agmina, captivi Nato iam vindice Iudae, Te referente dabit laeto resonare canore Nacta manus oculosque fides.” Hic ore silenti Attonitusque haesit mystes, celsusque stupentem Aliger extento volitans per inane reliquit Pennarum obsequio, stellis immixtus Olympi.