CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 229805 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/229805.

Nodus 229805 in documento vicic-k-jess.xml


40. At spectanti Annae celso de sidere lapsae Portentum flammae, Simeon occurrit, honoris Iam senii rugis, morum aetatisque verendus Canitie Simeon: Mystes tribus iste peractis Postea qui natam lustris haec ipsa prementem Atria templi aris admisit et expectatum Iam tremulis senio palmis accepit Iesum. Mox illi, ut vidit sobolem, mens lumine docta Aethereo Christum pariturae Virginis ora Agnoscit Mariamque silens Dominamque salutat. Postquam autem permissa Annae interiora fuissent Atria, concessit stimulis caelestibus actus In penitas templi sedes, ubi poplite curvus Luminibusque madens tali prece Numen adorat: “Quas tibi, siderei clemens Regnator Olympi, Nunc referam grates, tantum qualive reponam Obsequio donum, mihi quod, quantumlibet imum Non citra votum, citra tamen omne meorum Pondus et intuitum meritorum, nosse dedisti Atque haurire oculis iam caligantibus almam Electamque tuae sobolis pro matre puellam? Nunc laetus965 laetus : laetns moriar: patribus tellure retentis Adveniam gratus monitis cum talibus hospes. Et quamvis (alios petit haec fortuna tribules) Iam senii provecta mei caligo beatum Non audet sperare diem, quo limine templi, Haec suspirato suprema puerpera fato, Messiam infantem sistat; satis illa beavit Me genetrix vel visa semel: procul esse micantis Nec solis cognosco faces, ubi conspicor ortae Aurorae roseos orbi splendescere vultus. Quando autem fiet, tantum ut clarissima mater Excipiat fetum? Sitne hanc iuvenilibus annis Emissura facem, senio vel proxima, matri Non impar Annae, maiore datura senilem Prodigio fructum? Scrutari impervia mentis Nolo audax decreta tuae, sed mortuus inter Isacidas, maestae positus telluris in umbra Expectabo diem, placiti tibi venerit aevi Dum tempus, quod iusta tui sententia fixit Consilii, appositum reparandi tempus Adami.”