CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 229702 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/229702.

Nodus 229702 in documento vicic-k-jess.xml


39. Fons erat antiquo quem mysta Aronius usu Sacratum exhibuit nuptis, verbisque piatum Et cinere (in tenues hunc lege redacta favillas Russa iuvenca dabat). Purae, quëis contigit isto Lustrari, securae ibant ad munda maritae Atria, iucundis quibus inde videre licebat Ad pia donatos transire holocausta bidentes. Ritibus Anna istis imos ingressa penates, Laeta quidem reliquas templi quod quiverit inter Apparere nurus mater fecunda, sed ipso Fetu laeta magis, nequiit qualem hactenus ulla Templo offerre nurus. Cupit inde rapacibus agnum Cernere consumi flammis: fuit hostia caesae Consumptaeque igni pecudis legale statutum Munditiae pretium, sobolisque vicaria merces. Anna sed oblatam sacris dum cedere flammis Spectat ovem, prius igne suo quam staret ad aram Levites, ferretque faces, conspexit ab alto Aethere, splendidius soleat quam ferre sacerdos, Purum delabi lumen, radiisque paratum Inflammare pecus, cuius subtile micanti Luminis aetherei vellus resplenduit auro. Agni avidum istius caelum, quem laeta ferebat Anna sui partus pro munere, noluit ignes Expectare alios, propriis sed vellus adussit Innocuum flammis, oblatae prolis odorem Mirificum, caeso quod suspirabat ab agno. Attonitae par Anna, novae facis atque bidentis Haesit in aspectu, mirata sequentia Natam Prodigia, excelsae cuius famulantia moli Sidera Reginae gratari talibus ardent Obsequiis, Dominaeque suos profitentur amores.