CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 229471 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/229471.

Nodus 229471 in documento vicic-k-jess.xml


36. Ante tamen sedes peteret quam quisque relictas, Pentapolitano surrexerat horrida stagno Tempestas, piceis Daemon quam moverat undis Non vivae turbator aquae; sed reddita vitae Censeri potuit, decimis cum visa procellis Surgere et aethereos incessere fluctibus orbes Et damnata graves replerent litora spummae, Nigrae omnes. Neque enim puros habet ista liquores Thetys, Avernali velut pice turbidus humor. Gurgite turbato, fuerat quoque nubibus atris Par facies fetorque halans non aequoris ipsa Tempestate minor, sed quem tolerare volucres Non possent animae; Stygiam sufferre mephitim Sueta phalanx taetrum laeta admittebat odorem. Edidit infestus maris hoc discrimine Daemon Asphaltite suae specimen virtutis in unda; Quo posito umbrosum rediens lux dispulit agmen.