CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 229339 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/229339.

Nodus 229339 in documento vicic-k-jess.xml


35. Nox802 nox : non erat, adversoque suos absconderat ignes Luna polo; tenebrisque niger vestitus horizon Ardua Tartareos ad saxa vocare Cyclopes Incipit: atque dato numerosa per agmina signo, Conveniunt Erebi Larvae, casumque minantes Insedere altas rupes; sed maxima circum Pars vacuum obsesso volitabant aëra saxo. Quis fando evolvat numerum? Quibus omnibus ipsa Thetys arenosis minor est Egea lapillis. Hic montis medium missus Plutone satelles Occupat et simili fauces sermone fatigat: “Tartarei fratres, quos provida iussa secutos, In vacua posuit Dominari Lucifer aura, Ad nova crudeles animos convertite Ditis Imperia: Hebraeis infans iacet edita cunis, Flore ubi nativo sese Galilaea coronat Nazareth et rubeis cingit caput alta rosetis. Hanc, meministis enim, nobis habitanda dedisse Tartara et illustres (turpis victoria!) lauros Dite relaturam praeformidare necesse est. Illius siquidem cum vi detractus Olympo Lucifer, infernas melius ratus ire sub umbras, Imperiosa suam premeret quam femina frontem, Nos idem tenuit sensus. Nunc imminet aequae Tempus vindictae: frangatur tota puellae Ambitio; nullique suum fas dicere nomen, Nulli audire licet: quos est habitura clientes, Hos nostros censete hostes. Insumite vestras, Hic opus est, animi vires Ditisque supremum Tota sit invisae spolium fortuna puellae.” Dixerat haec, Mariaeque omnes in damna rebelles Coniurant mentes et quas concepit inanes Quaeque suas fatuis prodit rugitibus iras. Tanta fuit vero Stygiae violentia vocis, Ut montis sublime iugum clamoribus Orci Intremeret grandesque sua compage revulsi Montis in herbosa starent radice molares. Postea se cunctis iterum diffundere terris Solliciti, quivis notas festinat in oras Spiritus, Hebraeae minitans bella aspera Natae.