CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 229275 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/229275.

Nodus 229275 in documento vicic-k-jess.xml


34. Nec mora, Tartareus non unus inane satelles In spatium iunctum terris ascendit et omnes Convocat in vacua palantes Daemonas aethra. Altus Idumaeis surgit mons saxeus oris, Herbarum steriles rupes, prope mortua, flammis Vindicibus quondam tumulatae stagna Gomorrhae Hoc saxo Stygiis egressus Alastor ab umbris Consedit spatiumque suis congressibus aptum Invenisse ratus, terris huc evocat omnes Errantes genios, quibus ad rea gaudia caecos Ducere terrigenas, non unam suggerit artem Vafrities, nostris non desidiosa ruinis. Delectis autem pullato squalida vultu Consedit styx tota locis, ubi mortua vivam Spectari poterat Thetis exhalare mephitim. Quod divina reas pessum dedit ignibus urbes Ultio, laeta hominum Ditis vesania poenis Gaudet et emisso Sodomae fetore putrique Pentapolitana laetantur Daemones unda.