CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 229021 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/229021.

Nodus 229021 in documento vicic-k-jess.xml


32. Hic alius Stygio locus est confinis Averno Quem flammae vis nulla premit; quo crimine purae Concessere animae, cum caesus mysticus esset Aethereis necdum reserandis postibus Agnus. Et quia securâ tanti solacia fati Spectabant ventura fide, mittendus Olympo Pro culpa aeternus fieret cum victima Mystes, Continua inter Messiae suspiria, longas Exilii lenire moras, non cassa paratae Spes poterat, secreta licet post tempora, palmae. Adverso veluti soboles cum regia bello Capta, minus validum fraterni robore ferri Victorem sortita suum; data vincula; fratris Solatur germana fides roburque Gradivi, Libertasque graves certo reditura catenas Mitigat et veniens post illa pericula splendor - Non aliter fuit illa patrum, quos Numinis aequa Vis tenuit, captiva cohors, his carceris umbris, Quos Adami terror, multos quoque propria vitae Improbitas, quamvis lacrymis expuncta ligarat. Sanguinis eiusdem, culpae potentior omni Hos fratris spe fovit amor quem robore fortem Emissura domus fuerat Iessea Leonem. Proque secutura fraternam in pignus adepti Libertate fidem, votis promissa petebant Auxilia et duris robur non segne catenis.