CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 228790 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/228790.

Nodus 228790 in documento vicic-k-jess.xml


29. Viderat octavum tenuis iam pupula solem, Cum legis veteris ritus sollemne monerent Nominis auspicium fieri; quo munere fungi Consuevit levita sacer cognataque matrum Ambitio dubiis numerabat nomina votis. Lux erat, haec autem medium quae dividit aequo Lumine Septembrem, caeleste datura puellae Iessiacae, atro formidatum nomen Averno. Convenere nurus, partu languentis euntes Matris ad obsequium. Quos et spectabilis inter Adfuit Ismerie nurus, indefessa sororis Ad nutus matrona, fuit cui filia vatis Zachariae sterilis coniux, quae postea summum Elisabeth peperit genetrix praeclara prophetam. Montibus e Iudae, Galilaeam Hebrone petentes Felicem subiere domum, quo didita tanti Fama puerperii pietasque agnata vocabat. Quaesitum genitae nomen fuit: inclita sexus Nomina feminei explorant, quëis maior inesset Stirpis ab Hebraeae generosa Heroide virtus. Sara aliis, aliisque placet Susanna, placebat Ast aliis Esther, aliae voluere Rebeccam, Rachelemque aliae. Materna voce volebant Annam aliae dici; sed postquam certa Tonantis Imperia audissent genitor materque, beati Flaminis edocti monito, nomenque puellae Caelesti accepto Mariam sermone referrent. Nominis haec subito dubios vis edita flexit Cognatorum animos; hilaresque ex aethere lapsum In Mariae augustum nomen conspirat uterque, Talia cui sanguis dederat suffragia, sexus.