CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 228656 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/228656.

Nodus 228656 in documento vicic-k-jess.xml


27. Et Ioachimus genitor suavissima natae Oscula laetitiam cordis dictura paterni Impressurus, ait: “Dulcis mihi, nata, voluptas, Promissum caeleste, meis o reddita votis Progenies! maiore meum quam quiverat esse Consilio votum, venisti aurora salutis, Gloria Iessiacae stirpis, clarissima Iudae Venisti lampas, venturi prodroma solis, Prout mihi sidereus de te praedixerat Ales. O precibus potiora meis data gaudia, maior Omnibus o votis soboles! Si simplice vultu, Prostratusque solo potui deposcere Numen Ut probrum auferret thalami sterilique negatam Connubio ut prolem rerum concederet author, Ne legis me poena premat, quam pulsus ab aris Sustinui tristisque pio mea munera Mystae Damnata aspexi. Quae me nunc gloria tantae Prolis habet? Vicit Numen mea vota, nec unquam Tale meis germen scivissem poscere taedis.” Haec fatus vultuque sequens oculisque puellam Suave arridentem maternis reddidit ulnis. Saepe tamen genitor sobolem dum visit, amabat Dulcibus alloquiis suaves producere natae Amplexus, animaeque sacrum libare calorem: Quasque hominum fetu Virgo formosior omni, Donorum pandebat opes, Charitumque fluentes Pectoribus gazas, teneris quos fusa labellis Gratia thesauros pleni dabat impete cordis, Observat tacitus pater expertusque sciebat Has animi multo spectari faenore dotes.