CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 227843 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/227843.

Nodus 227843 in documento vicic-k-jess.xml


18. Accidit ut, festas cum lex indiceret aras Et Salomoniacum peteret cum coniuge templum Anna, sacerdotum summus, cui aurea sacri Limina depositi (Legis fuit Arca) patebant, Ingrediens penetrale imum spectaret in Arca Bisgeminum exultare Cherub, passisque moveri Laetitiae pleno vultu prope cerneret alis. Non visum populo ostentum, cui luminis illa Maiestas vetita est, sed Mysta authore relatum Prodigium, populi mirùm praesagia tentat. Omnibus hic unus sensus fuit aureus Arcae Bisgeminus quod fausta Ales mysteria pandat; Quod laeti Aligerûm vultusque ostensaque pennis Gaudia non dubio cogunt expromere signo. Quid tamen illud erat quod vis praesaga duorum Panderet Aligerûm, varium fuit ominis huius Iudicium: dixere alii quod pressa Latino Imperio Iudaea, sui sublime rediret Ad regni solium, pulsoque ultra aequora Varo, Isacidûm laetis fortuna resurgeret alis. Iam prope tempus adest, aiunt, cum Martia Iudam Gens patrium Tyberim clypeis bibitura relinquet Non plus Oenotriis poterit Iovis Ales ab oris Victor Idumaeis nidos componere palmis: Nec Solymae, Ausoniis praestrictas fascibus ultra Exolvet Latias volucris Romana secures. Haec arcana fuit multorum fabula, sed vox Publica nulla fuit. Metuens nam dura Quiritum Imperia, occultus fidas iaciebat in aures Author, in os vocis prohibens migrare periclum Promissum non longe alii distare docebant Messiam, pennis hilaris quod praebuit Ales Indicium, spondensque eadem solacia vultus. Et Simeon Solymae Mystes aetate colendus Occidua, cui certa suis accesserat annis Caelo nixa fides, non se prius aurea seris Lumina clausurum fatis quam surgat avito Sanguine Iessigenûm promissi principis alma, Virgo etiam in partu, Israëlis gloria mater. Credidit hanc primis radiis assurgere lucem, Festivo testante Cherub, seseque supremum Praeparat ad carmen, spectandae encomia natae; Illius ad vultum extremos dum spiret amores, Expiret Solymaeus olor: cui postea nati Virginis eiusdem tamen, obnitente senecta, Accessit caelo hausta fides, meritumque videndi. Mystarum e numero fuerat qui diceret alter; Unius ingressi fanum, festivius Arcam Applausisse viri merito, notumque beatis Aligeris animi decus, hoc celebrasse strepentis Prodigio poenae. Fuerat sed certius Annae Iudicium, fulgentem auro quae credidit arcam Exultare sui penetrantis in abdita templi Maiestate uteri et clausae splendore puellae. “Haec mea Nata”, inquit, “quondam paritura potentem Signatum lege Heroem, duo saxea Legis Religioso Arcae monimenta recondita ligno, Exultare dedit: quôque ipsa sacerrima Mosis Lex gravida est Verbo, soboles mea fiet eadem Prole gravis, partuque suo dabit illa solutum Mosis onus, colloque Deum leviore vereri. Quin etiam lex ipsa suum cervice laborem Cum roget auferri, concepta puerpera legi Proxima, notificans divini gaudia partus Exhilarat fetam tabulis legalibus Arcam. Vitae expers, Vitae indicium si lignea motu Arca dedit, viva petiisse videtur ab Arca Quam gero, vitales animos: vel mortua vivae Cedere non deses praesenti Numinis Arcae, Venturos hilari motu praesagit honores.” His animi gavisa silens affectibus Anna Laeta suum genetrix uteri tunc pondus adorat.