CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 227548 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/227548.

Nodus 227548 in documento vicic-k-jess.xml


13. Quod caeli hanc regalis apex spectrumque deceret, Inde venit (iam pando tui Regina nitorem Conceptûs Virgo) – primae cum vulnere culpae Saucia mortiferum penetraret pectora virus, Atque hominum genus omne gulae sentire paternae Debuit infaustam Nemesim – quod sola ruinae Istius immunis staret fortuna puellae, Quam sterilis matrona tulit: communia Virgo Sola venenatae nescivit toxica plantae. Illa reis pomi morsu procul, illa nocentis Flagitio Adami non improba, maior acerbae Exitio noxae, semper sine labe, minacem Exterret Nemesim, tectis quae veste flagellis Vitat adoratum Mariani verticis aurum.