CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 226816 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/226816.

Nodus 226816 in documento vicic-k-jess.xml


4. Tergemina Hebraeae fuerant sollemnia legis Festa, Deo sacra, Solymae quibus omnis in aede Instaurare litaturus consueta quotannis Vota iubebatur populus. Donaria sacris Addebant aris, nec fas sine munere cuiquam Tunc Salomoniaco votis incumbere templo. Haec vero duplici fieri sollemnia causa Constituit Numen: tum quo sibi debita cultus Obsequia aequatis ferret gens consona votis, Tum voluit memorem, quantis hanc cladibus olim Solverit et quantis dives sibi reddita signis Patria libertasque fuit. Quo nomine mensis Septimus, arboreis formans tentoria ramis, Divinam referebat opem, cum stipite tectum Et foliis, olim loca per deserta vagantem, In laris et tecti terram Israëla tulisset. Est aliud vero festum quod pascha vocabant, Cum decima et quarta minui sua cornua sentit Luna die, postquam ne sit contractior atrâ Nocte dies, prohibet Phryxeo Delius auro. Tunc autem Pharii memorem Deus esse laboris Noluit immemorem, cum duro pressa Canopi Servilis Iudaea iugo, post terga relictâ Iside, Niliacum fugiens spoliavit Osirim. Septima festivis succedens hebdomas aris, Propitium legis tabulis memorabat amantis Numinis affectum, scripto cum marmore Mosen Instrueret flagrante Orebo, quando ruenti In scelus Isacidae morum praecepta tonarent, Prodigii pavidos caelo informante tribules. Thure Deum venerans sic ter festiva tenebat Iudaeam pietas: ter religiosa quotannis Numinis hoc cultu Solymam conspexit Idume.