CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 226606 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/226606.

Nodus 226606 in documento vicic-k-jess.xml


41. At prudens genetrix voluit differre procorum Vota, quibus desiderium vehementius Annae Cresceret: et scirent, quod non sit prodiga tantae Virtutis mater, primo contenta rogatu. Augetur dilatus amor crescensque petitae Non timuit nymphae virtus ne perdat amorem. Id quoque subsidium tribuit dilata procantum Ambitio, quod protracti mora temporis, aequo Iudicio prosit, quo plenius ille probetur Ingenii morumque sapor, quo grata puellam Cognatosque trahat thalami ad suffragia sponsus. Tunc autem reliquos, morum stirpisque praeibat Laude Ioachimus, cuius non irrita demum Praevia taedarum docuerunt vota, quod aptum Connubii possit virtus reperire iugalem.