CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 226496 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/226496.

Nodus 226496 in documento vicic-k-jess.xml


39. Hac morum probitate nitens, matura marito, Iam tria completis quattuor septennia lustris Anna recensebat virgo; turbisque procorum Suspiratus Hymen, formam pro dote petebat Virtutemque animi rarumque a pectore censum. Foedera sed quamvis haec connubialia, gentis More suae, sperata Deum cultura iuberet Progenies, tamen illa sui candoris honorem, Et soboli et genti caluit praeferre parata, Grata Deo spretae nosset si munera taedae. At quia perpetua pro virginitate sequendum Defuit exemplum mulierque id nulla pudoris Attigerat culmen, putat hoc insvave Tonanti Obsequium quod nulla dedit: libravit utrumque Nympharum nuruumque decus; sed pectoris anceps Anna voluntatem matris submisit habenis.