CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 225636 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/225636.

Nodus 225636 in documento vicic-k-jess.xml


31. Haec rudis aspectu, tenuis formata sacelli In speciem Domus est, cuius non grande lacunar Composuit pictus radio multiplice fornix. Aedis erant paries massae terrestris ab igne Durati lateres, medium quibus imbre solutae Calcis erat gluten: tamen illita calce vetustum Atria non habuit limen, sed nuda patebat Non superinducto laterum structura colore. Tunc peregrinam autem simplex mittebat in aulam Introitus. Sed quod populis undantibus illo Prospectum non esse satis collecta videret Religio, Romae princeps, Etrusca propago, Pontificum summus, Mediceus origine Clemens Bina Palaestino iubet addere limina tecto. Et quamvis audax muri perfossor acerbum Supplicium torpente manu membrisque tulisset; Successit sed postquam operi reverentior aedis Virgineae faber, imperium sine labe secutus Romuleum, cessit paries legemque subivit Quam sedes Romana tulit Petrique potestas. Inde aditum sacram triplex concedit in aedem Ianua: bina sibi opposito stans limine, nactis Ingressum fuscae facit ora videre puellae. Tertia post aram (post aram octava sacelli Pars superest) humilem praebet spectare caminum Quo Virgo et nati flammam nutrire solebat Maiestas hiemique parans escisque calorem. Aedis ubi frons est lucemque diemque fenestra Una dabat, nostrae praepes qua praeco salutis Virgineae fertur venisse sub ora maritae. Recta focum superans, apta pro sede cavatus Sustinet effigiem paries, cui ardua cedrus Materiam dedit, et facies quem bucera signat, Discipulus formam expressit frontisque decorem Virgineum roseoque genas distinxit amoeno. Iam color accessit fuscus, quem tempore longo Iugiter ardentes populorum munera, cerae, Et crebra induxit fumoso lumine lampas. Hinc color et nato par est, qui dulce sinistra Augustae matris pondus spectatur in ulna.