CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 225523 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/225523.

Nodus 225523 in documento vicic-k-jess.xml


30. Fausta Zabulonis764 Zabulonis : Fabulonis tellus, quam regia proles Incoluit Virgo! Siquidem post triste subacti Exilium generis, postquam servavit opima Captivos Babylon, tribuum confusa vetustas Fecit, ut impropria sedem tellure locarent. Et fuit eximius Mariae dum limina starent Istius telluris honor; sed Thracia postquam Saevities voluit Scythica confundere Luna Humanae lumen mentis, Regina calescens Sedis honore suae Virgo regione paterna Extulit et volucres domui sacrae addidit alas. Tecta volant: illis et quae meliora775 meliora : meliore parabat Obsequia, Adriacis Virgo vicina procellis Tecta facit terrisque locat quibus impiger undis Tarsia Flumigenas transmittit ad ista Liburnos Limina, mirantes volucris portenta sacelli. “Unde profecta? Quibus pennis? Duce, tramite quali, Qua causa in terras venit Domus ista remotas?” Mente prius tacita volvunt, dein voce requirunt. Sed quis Virgineas potuisset dicere sedes, Omnibus ignotos quis divinare penates, Ni prius aethereo monitu quo percitus aeger Mysta loci, spreta tectum docuisset Idume, Numinis illatum imperio, quo corpore Verbum Humano indutum factum caro. Dicta probavit Aequi plena salus laribusque reperta parentis Virginis effigies, in cuius fronte sedebat Maiestas et amor. Nec erat sine Numine cultus Omnibus accrescens aedem subeuntibus horror, Maiestatis erat radius; confessus in isto Limine maiorem solito vim Numinis esse Cunctorum communis amor, fletusque, voluptas.