CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 225091 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/225091.

Nodus 225091 in documento vicic-k-jess.xml


25. Iessides fuit is David, quem stipitis anceps Non tulerat Iudae ramus sed certa propago Isacii generis, tribui non extera quartae, Decretus solio Sanguis femorique paterno Significatus honos, quem Lia ex coniuge nato Asseruit Iudae, extremum victurus Iacob. Aequatus regno primus, Iesseia proles, Stemma coronavit David, non degener aulae Pastor; acerborum post corpora strata leonum, Intrepidus tumido robur conferre giganti. Hic ille est princeps cuius de sanguine fluxit, Longius augusti transfusa canalibus ostri Orbi adventurum Numen paritura propago. Ille quidem thalami plures in foedera nuptas Admisit, fuit una tamen fecunda daturae Hoc lumen sobolis, caeso regina marito, Caede viri princeps, viventis adultera coniux, Bethsabis insignis forma: quae mollis in undis Visa Venus, misit tales in pectus ituras, Quales nec reges possent restinguere, flammas.