CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 224600 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/224600.

Nodus 224600 in documento vicic-k-jess.xml


19. Tunc ibi bisgeminos, liquidae ceu marmora stantes In muros cessere undae vallesque vadosas Atque sui vacuas, miro molimine pendens Hic didicit spectare Thetis, mirata quod imo Figere sicca pedum, refugâ vestigia lympha Aequoris in fundo, Iuda fugitive, valeres. Gemma fuit Rubei spolium maris, obvia semper Candida Memnoniis calcata asarota pruinis.