CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 224363 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/224363.

Nodus 224363 in documento vicic-k-jess.xml


16. Bis quatuor centumque quater iam conditus orbis Annorum fuerat lustris, et tertia mundum, Infantem non plus tenerum firmaverat aetas, Nahorea cum stirpe ingens virtutibus heros Nascitur Abramus; cuius de semine natae Est soboli promissus honor, generosa quod inter Illorum capita et celsam descendere Matrem Numinis atque ipsum Numen manare videbit. Ille maritali Saram complexus amore, Thaream patris sobolem, quam mater Arani Ex Thara genitore dedit, de patre sororem, Isaco matrem; quem iam languente senecta, Ne deesset promissa suae prosapia Stirpis, Sara viro fuerat ridens enixa puellum. Hic thalami quoque tarda sui consorte Rebecca Germina suspirans, uterum expectare maritae Debuit agnatae lentosque a coniuge fetus, Bisgeminos donec populos partu edidit uno Bisgemina cum prole utero luctante Rebecca. Horum unus venator erat, ferus indolis Esau, Alterius mens pura, Deo dilectus Iacob. Huic Rachelaeis accenso postea taedis, Labanus tamen esse socer non simplice nata Contentus, foedam thalamo praeponere Liam Racheli voluit, totidem quo cogeret annos Formosae servire thoro. Complevit Iacob Hos etiam fecitque sibi non triste fuisse Servitium Rachelis amor; cui ille iugali Foedere coniunctus demum cognovit ( acerbus Hymen!) dilectae sterilem Rachelis amorem.