CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 223859 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/223859.

Nodus 223859 in documento vicic-k-jess.xml


10. Divinus pariter voluisset Spiritus isto Officio fungi quo Filius atque petivit Tale sibi propria committi ab origine munus, Humanae quo carnis onus poenasque subiret, Iratae iustum prima pro labe daturus Astraeae pretium. Sed patris origo priorem Quem dedit, haec unum sortita est gloria Natum. Nec tamen immensi fuit hoc in munere cassus Flaminis impulsus, partes gavisus habere Ille suas, tantae sobolis cui pura relicta est Nube tegenda Parens, ne qua huic terrena caleret Flamma voluptatis, ne quo vel corporis aestu, Aut non plura animi face conceptura labaret Integra Virginitas. Subiit quam natus, eandem Virgineam missus complevit Spiritus umbram. Hic prior est, horam nostrae signante salutis Gnomonis in morem, solem qui ostendit in umbra. His ita dispositis divini ardore senatus, Carnem assumpturi Matrem decernere Verbi, Par fuerat, tanto quae essent dignissima fetu Viscera, Virgineo summi Patris aemula nato.