CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 223597 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/223597.

Nodus 223597 in documento vicic-k-jess.xml


6. Haec vero sic orsa loqui: “Mihi limite nullo Definita viget, nullo mea fine potestas Circumscripta, omnem iubeat quem summa voluntas Prodit in effectum: tellus, mare, sidera, caelum, Denique quodcumque est quod non fuit ante, laboris Sunt documenta mei. Quamvis quod quaerimus istis Omnibus est maius, tamen hoc excedere vires Ostendam non posse meas (hic auribus omnes Arrecti siluere, magis tamen omnibus una Astraea). Infinita Dei est persona, vel imas Cuiuscumque rei, immensa virtute valebit Ferre vices, tolerare graves accensa labores Si supremae Maiestatis Hypostasis una Assumat naturam hominis, cui proprius absit Personae titulus, terrenae munia partis Quae deerit supplente Deo. Dabit unio talis Ut Numen sit homo. Fiet simul iste Tonanti Non impar divinus homo; culpamque relaxet Ut merito, non vilis erit propriisque salutem Obsequiis poterit libertatemque pacisci. Si velit unus amor, satis est, servatur Adamus.”