CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 223250 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/223250.

Nodus 223250 in documento vicic-k-jess.xml


3. Iustitiae assedit Pietas, Sapientia iuxta, Iuxta etiam rerum molitrix maxima, Virtus, Ordine quaeque suo, suffragatura piando Adami sceleri. Pietas ita prima profari Incipit: “Et memet reor alta ex mente Tonantis Progenitam: infinita minus non dedecet orbis Rectorem Pietas, deceat mox ante locutae Quam furor Astraeae; nec me minus aequa ferentem Audiet Omnipotens: Adami totius urna Orcus erit? Nostris si forte favere velimus Hostibus, hoc dabimus votum non triste superbis Daemonibus caelo pulsis. Phlegetonte cremandis Exulibus quas hic vacuas spectamus; iisdem Sunt positae Aligeris sedes; cumque inde rebelles Mersi Erebo cecidere animi, deserta protervis Spiritibus repetunt alios subsellia cives. Fine isto productus Adam, livore maligni Flaminis impulsus prolem et se reddidit istis Sedibus indignum temeratae crimine plantae. Si nunc ergo reis veniae caeleste negetur Subsidium nolitque Deus pietate nocentem Erigere Adamum, quae nostris hostibus inde Gaudia! Qui plausus Erebo qualisque futura Laetitia! Aligerum exclusae quod ab aethere turbae, Impediant vacuo cives assurgere caelo. Palma haec hostis erit, numerare faventia dictae Si rigor Astraeae poterit suffragia causae. Nec vetat Adami veniam damnata reorum Spirituum labes; curvari nescia cervix Angelica aeternos merito inflexibilis aestus Sustinet; ast hominis facilis natura moveri Efficit, ut lapsi reparabilis error Adami Viscera adorati flectat non dura Tonantis. Aligeros etiam propriae proscripsit Olympo Nequitiae labes; seducta sed occidit Eva, Alterius noxa impulsus peccavit Adamus. Aliger Empyreo detrusus Apostata caelo, Hic seductor erat; cuius livore ruinam Passus homo, veniam lapso prae daemone poscit Sic iuris potioris homo culpaeque minoris. At nihil excusat noxam qua corruit Ales. Criminis immani pretio si dicis Adamum Solvendo non esse parem; nec reddere tantum Possit homo, quantum potuit se involvere culpa Faenoris excessu; quare securus amicos Numquam iungit amor, peccans nisi ponderet aequum Offensae pretium pravoque aequale furori Adiciat pondus, totam quod supprimat iram; Hoc mihi librandum non est, sed limite sisto Affectus contenta mei: non deerit amori Ingenium: dilecta soror Sapientia iustum Inveniet, quo versa meos Astraea127 Astraea : Astaera libenter Currat in amplexus thecaque rubente repostum Dulcia confestim convertat in oscula ferrum.”