CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 223087 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/223087.

Nodus 223087 in documento vicic-k-jess.xml


2. Terrigenûm viso lapsu suprema Tonantis Maiestas, decorat virtus quem propria mitem Se praestare reis, tantae ne damna ruinae Perdita lugeret sine fine propago parentis, Concilium vocat: hic Triados cui tota regendae Naturae incumbit moles, concordia semper Arbitria, ad tantae veniunt suffragia causae. Ante tamen quam quicquam homini caeleste tribunal Deferret, metuenda suas sic prima querelas Exposuisse Themis fertur, grandi ore locuta: "Quae poena humano sceleri, quo tota propago Terrigenum prostrata iacet, vi legis et aequi Conveniet, dubium, faciat pendere quod illam Non habeo: iam dicta reis laesae arboris, est mors. Et mors illa quidem, non quae terrestre resolvit Corpus et in cineres vertit; manet altera peior, Atque aeterna animi ruituri in Tartara tabes. Peccati quod homo reus est, iam debita carni Vindicta est tumulus, mentem infelicior Orci Flamma manet; vetita prior haec peccavit in esca: Mens est tota nocens. Restat conferre nocenti Aut poenam, aut veniam; medio non convenit error. Quis locus hic veniae? Ratio quae poscit iniquo Donari generi noxam? Num futile pomum Delicias inter reliquas hortique superba Illicia, aeterni vetito praeferre Tonantis Vim facit ad palmam? Sed quem sperare maligna Infectaque hominum poteris radice, remissi Flagitii fructum? Si, dum fuit integra, motus Ignara oppositi fallax immitia radix Poma tulit; si tot Charitum stipata tuarum Praesidiis natura ruit, num mortua virtus Efficiet quod viva negat? Male demitur igni Infecunda dapes quae non promiserit arbor. Sit locus immeritae veniae tamen; ecqua reponet Ius raptum obsequii moles? Iniuria laesi Numinis excedit meritum, quod pendere possit Humani levitas operis. Lex pacis in aequa Lance sita est: pretioque pari nisi suppleat audax Obsequii mensura scelus, consistere vera Pax nequit aut hominibus concors cum Numine pectus. Aligeris forsan potior terrena videtur Conditio? Nihil excelsos miserata, Tonantis Praeteriit genios pietas, quos iusta voluntas Numinis extrusit caelo flammisque ligavit. Quis tamen humanae tentet componere faeci Angelicas dotes? Tantae excellentia mentis Si culpae veniam nescit, qua lege licebit Audaces commissa homines exolvere noxa? Aliger erravit; damnatur: mitius unde Iudicium sperabit homo? Constringat utrumque Par damnum, si culpa fuit communis utrique.”